

Liber Job*
Caput 13: Versus 27
Posuisti in nervo pedem meum.In nervo pedem Deus posuit hominis, quia pravitatem illius forti districtionis suae sententia ligavit.Et observasti omnes semitas meas.Semita angustior est quam via; quia autem vias, actiones, merito semitas actionum cogitationes accipimus.Et vestigia pedum meorum considerasti.Intentiones operum vestigia dixit; vel, prava opera, quae dum agimus, intuentibus hoc fratribus exemplum malum praebemus, et quasi inflexo extra viam pede sequentibus distorta vestigia relinquimus.